Testis Iusta

In brassica quam pantopolio vicino emi sunt nymphae aliquorum insectorum. Non una, neque duae, sed septem octove eorum inter foliis dormiunt. Dormiunt, quia frigidario frigidum est. Quoniam dormitabant, neque folium mordebant neque cacaverunt. Mihi itaque solum gratiae quia certae testes quae testificantur illud holus certe sine medicatu forti crevisse sunt.
Quod si soror invenit, novi eam negare brassicam esse. Testes innocentiae, igitur, clam in hortum liberavi ne eas conspicetur. 😛